Johann Gottlob Boehm: De Ordine Draconis

DE ORDINE DRACONIS

ÜBER DEN DRACHENORDEN

INSTITUTO A SIGISMVNDO IMP.

WELCHER VON KAISER SIGISMUND ERRICHTET

PROLUSIO

 

MEMORIAE

 

HENRICIANAE

 

SEIFERTIANAE

 

RIDELIANAE

 

A. D. XIII OCTOBR. A. R. S. CIƆIƆCCLXIV H. L. Q. C. [=hora locoque consueto]

13. Oktober 1764

CELEBRANDAE

 

PRAEMISSA

 

A

VON

IOH. GOTTLOB BOEHMIO

JOHANN GOTTLOB BOEHM

ACAD. h. t. RECT. ET

REKTOR DER AKADEMIE H. T.(?) UND

FACULT. ART. [=artium humanisticarum] DECANO

DEKAN DER FAKULTÄT DER  HUMANWISSENSCHAFTEN

LIPSIAE

ZU LEIPZIG

EX OFFICINA LANGENHEMIA

GEDRUCKT BEI OFFIZIN LANGENHEM

* * *

* * *

DE ORDINE DRACONIS

ÜBER DEN DRACHENORDEN

In scholis privatis nuper, quum de Sigismundo Imp. dissererem, memoriam instituti ab eo Ordinis Draconis (Drachen-Orden) non quidem tacitam indictamque praetermisi. Sed quae tum per angustias temporis, in quas aliorum consilia et exempla me, quantumvis invitum et reluctantem, concludunt, magis e longinquo iudicare, quam ad intuendum proponere licuit, ea si per hanc occasionem paullo luculentius explicarem, studiis multorum id haud ingratum fore putavi. Cum enim omnium talium rerum notitia et per se iueunda, et ad res gestas exquisitius iudicandas saepe necessaria est, tum illam inprimis sodalitatem reddunt complura scitu dignissimam.

Als ich in meiner Vorlesung vor kurzem die Zeit von Kaiser Sigismund behandelte, hatte ich den von ihm eingerichteten Drachen-Orden aus Gründen der Zeitnot nicht die gebührende Aufmerksamkeit widmen können, sodass es mir bei dieser Gelegenheit erlaubt sei, ein wenig näher darauf einzugehen. Denn Kenntnis der Details ist nicht nur von großem Interesse, sondern auch bedeutsam für eine eingehendere Beurteilung der historischen Ereignisse, was ganz speziell für diese nach allgemeinem Verständnis höchst ehrwürdige Gesellschaft gilt. [1]

Fuit iam olim in more Principibus politum, istiusmodi fodalitates sive militias instituere non solum ad remunerandam et acuendam fortium virorum virtutem vitaeque probitatem, sed etiam ad rerum insignium memoriam cohonestandam, et ab oblivionis iniuria vindicandam. Hoc igitur animo Sigismundus quoque illam, cui a dracone inditum nomen est, sodalitatem instituit atque ordinavit. Et sane talium quantopere curiosus atque amans fuerit, vel ex militum, quos in sua inauguratione Bohemica creavit, magno numero satis constat: de quo Laurentius Brzezina, (Byzinium perperam vocant plerique,) in Diario Belli Hussitici, inter Ludvigii Reliquias Dipl. T. VI. p. 181. non sine sale commemorat. Neque dubium est, sodalitatem hanc, qua de dicere institui, esse ab eo conditam: quamvis nec de tempore, nec de caussa, inter viros doctos conveniat. Qui enim illa tempestate vixit, et, aulam Sigismundi sequutus, historiam eius candidissime scripsit, Everhardus Vuindecus sodalitatem ipsius, (seine Gesellschaft) item Regis sodalitatem (des Königes Gesellschaft) disertis verbis adpellat. Vid. Menkenii Script. Rer. Germ. T. I. pag. 1137. Supervacaneum foret, si rem non incertam confirmare vellem pluribus testimoniis recentiorum scriptorum, Andr. Favini, Franc. Mennenii, Ios. Michaelis, aliorumque: de quibus iamiam sua aetate Bernh. Iustinianus, in egregio Opere, (Historie Cronologiche dell’origine degl’Ordini Militari, in Venezia, 1692. f.) P. II. p. 718. “Concordano, inquit, tutti gl’Auttori, che Sigismondo, il quale tenne i Regni d’Hungaria, Boemia e l’Imperio, fosse l’institutore di quest’Ordine. Circa l’anno poi della instituzione nascono le disparità.“

Es war seit altersher seitens der herrschenden Fürsten üblich, fodalitates bzw. militiae (also Rittergesellschaften) einzurichten, die nicht nur den Zweck verfolgten, die Treue und Mannestugend der ihnen unterstehenden Ritter zu würdigen und zu belohnen, sondern auch sie mit Insignien auszuzeichnen und somit zu verhindern, dass ihre Ruhmestaten der Vergessenheit anheimfallen. In dieser Absicht begründete Sigismund jene Rittergesellschaft, deren Name sich vom Drachen ableitet. Dass er dabei ebenso bedacht wie zuneigungsvoll vorging, ist durch zahlreiche Beifallskundgebungen aus den Kreisen seiner Ritterschaft, die er aus Anlass seiner Krönung zum böhmischen König ins Leben gerufen hatte, bekannt; ihrer erinnert sich nicht ohne bitteren Beigeschmack Laurentius Byzinius (recte: Brzezina) in seinem Diarium der Hussitenkriege (zu finden bei Johann Peter von Ludewig, Reliquiae manuscriptorum omnis aevi diplomatum, T. VI, S. 181. Wenn auch kein Zweifel über die Tatsache besteht, dass die genannte Rittergesellschaft von Sigismund gegründet wurde, so stimmen doch die Meinungen der Gelehrten nicht überein, was den genauen Zeitpunkt und was den konkreten Anlass betrifft. Eberhard Windecke, ein Zeitgenosse, der am Hofe von König Sigismund lebte und uns eine treffliche Beschreibung seiner Herrschaft hinterließ, spricht von der Rittergesellschaft als "seine Gesellschaft" oder "des Königs Gesellschaft" (vgl. Menken's Scriptores Rerum Germanicarum T. I., S. 1137). Es ist jedenfalls unnütz zu versuchen, eine nicht gesicherte Tatsache durch Zeugnisse neuerer Autoren wie Andrea Favini, Franciscus Mennenius, Josephus Michaelis u.a. belegen zu wollen, wo doch bereits seinerzeit Bernardus Justinianus in seiner glorreichen Arbeit "Historie Cronologiche dell’origine degl’Ordini Militari" (Venedig 1692 f., P. II. S. 718) geschrieben hat:  "Alle Autoren sind sich einig, dass Sigismund, der Herrscher über die Königreiche Ungarn und Böhmen sowie über das Heilige Römische Reich, der Gründer dieses Ordens gewesen ist. Über das Jahr der Errichtung hingegen ist man sich uneins."

Iam primum igitur de tempore et caussa variant, ut fit in re incomperta, sententiae, animumque meum sic trahunt in diversa, ut, ubi consistam tandem, haud satis sciam. Equidem Iosepho Michaeli, (Don Giuseppe de Michieli,) qui in Thesauro Militari f. 90. istius initia sodalitatis nullo sat idoneo argumento retulit ad seculi quinti et decimi primordia, haudquaquam adsentiar. Non deest enim vetustioris originis indicium in tabulis testamenti, quas Iustinianus p. 718 sq. memorat, anno supra millesimum trecentesimum nonagesimo septimo perscriptis. “Venerabile si rende, inquit, una carta conservata nella Casa ò Famiglia dal Pozzo, patrizia di Verona. — E’questa in pergamena antica, e raccoglie il testamento di Francesco dal Pozzo, Colonello de’Scaligeri celebrato per Giacomo Bartolomeo Terradura, Nodaro di San Martino nella Contrada di S. Pietro incarnano il di ultimo Maggio 1397. Inditione quinta, e registrato nell’Archivio de’Signori dal Pozzo di S. Vitale,“ In his tabulis Franc. de Puteo Victorium filium, qui tum apud Vuenceslaum, Regem Romanorum, res procurabat Io. Galeatii Vice-Comitis, iam Militem Draconis adpellat. Qua huius nominis vetustate motus Iustinianus, rem ipsam retur vel in sollemnibus nuptiarum inter Sigismundum ac Mariam Reginam, anno seculi quarti et decimi octogesimo quinto contractarum, vel paucis post annis in Sigismundi Hungarica coronatione, esse institutam. Sed ipsum audiamus: “Dunque è fallo manifesto del Michieli, e di gli assiste nella di lui opera, come degl’Auttori Francesi, e dell’Inglese, (Elia Ashmole) lo scrivere la instituzione di quest’Ordine esser seguita dell’anno 1400. ò 1418. Resta ben luogo di conchiudere, che multo prima fosse instituito: ed è probabile, che ciò seguisse nel tempo, che Sigismundo si sposo con la Regina Maria, che fu nel 1385. ò nella di lui coronazione in Rè di Ungheria, nell’anno 1387. trovandosi, che in essa creò Cavaliere l’Ambasciatore Veneto, Pantaleone Barbo; ò pure nella seconda di lui coronazione, doppo la morte della Consorte Maria, seguita nel 1392.“ Haec quamquam sunt dictu valde speciosa: tamen malunt plerique vulgatam sententiam retinere, hoc est, sodalitatis originem anno illigare supra millesimum quadringentesimum octavo et decimo, quo Constantiae, negotiis illis tot ac tantis confectis, Concilium desiit. Quam sententiam praeter illos, de quibus Iustinianus l. c. dixit, aliosque recentiores haud paucos talium intelligentes aestimatores, etiam Honorius a S. Maria adeo probat, ut tamquam certam indubita­tam­que adfirmet. Ait enim, in Dissertationibus Hist. Criticis, (Dissertations Hist. et Critiques, sur la Chévalerie Ancienne et Moderne, Par. 1718. 4.) p. 134. “L’Empereur Sigismond de Luxembourg l’an 1718. [sic!] après la célebration du Concile de Constance, où il donna de si illustres temoignages de son zele et de sa pieté, fonda l’Ordre du Dragon Renversé.“ Ego vero an tum demum coeperit Draconis Sodalitas, vehementer dubitem: renovatam, atque ex hoc tempore magis ac magis celebratam lubentius credam. Sed qui instauratam eam demum post Concilium Constantiae habitum arbitrantur, in hanc talem opinionem inducti praecipue symbolo atque insigni videntur. De quo pauca ut exponam, incepti me ratio admonet.

 

Symbolum sodalitatis, ut satis constat, victi inter­emtique signum draconis, un dragone vincido, dragone morto, dragon renversé, ein todter Drache mit zerbrochnen Flügeln; secundum Vuindecum quidem der Wurm, Lintwurm. Reliqua insignia ab rerum auctoribus recentioribus haud satis diligenter ac scite descripta. “Il Michieli, inquit Iustinianus, loc. comni. p. 719. la (figura della Insegna) descrive essere un Dragone morto, pendente da una Collana verde: non si ostendendo però in esprimere la materia, nè il colore del Dragone. — La descrizione degl’Ordini Militari, publicata in Francia, — essebisse questa Insegna diversa. Forma la Collona [sic!] di dupia catena, e con essa lega sette crocette alla Patriarcale; pendendo dalla Collana un Dragone morto, ma roversciato col ventre all’insu.“ In horum autem ac talium scriptorum delectu neque hic omiserim Honorium a S. Maria, quem supra memoravi, producere, eiusque in eam rem verba referre. “Les Chévaliers de cet Ordre portoient tous les jours une Croix fleurdelisée de verd. Aux jours solemnels, ils se paroient d’un manteau, d’écarlatte, et d’un mantelet de soye verde. Le collier de l’Ordre étoit fait de deux tortis à doubles chaines, avec des Croix Patriarchales; au bout pendoit un Dragon Renversé aux ailes abbattues, émaillées de diverses couleurs.“ Secundam hanc sententiarum diversi­tatem, insigne ipsum aliter atque aliter apud laudatos rerum auctores expressum, et in conspectum datum est. Verum enimvero si corum in manus pervenisset Vuindeci historia, quae longo post tempore in lucem est a Menkenio nostro prolata, potuissent rei adcuratius cognitae certiorem ad posteros memoriam propagare. Nam ille, paucis cuncta complexus, sodalitatis insigne ait fuisse, (utar enim ipsius, quantumvis horridis et incultis verbis,) “ein lintwurmb, der hinge an einem creuze, das was also gestalt.“ (Sed in exemplis editis nullum tale signum adparet.) “Und wem er das gab, dem hette er sunderlichen libe beweisett. — Auff demselben creuz stunde geschriben, O quam misericors est deus, noch der lenge; noch der gewerche, Iustus est [recte: et] pius, das spricht zu deutsche, O wie barmherzig ist gott und milte. Der worent aber nit mer, denne vir und zwenzig, die das creuze und den burm allein mit jm trugen; jn allen landen er jn geben hette, alleine on das creuze.“ Iam mihi animum pro se quisque intendat hoc tale ad Crucis signum; quod a plerisque tacitum praetermissum, ab alio nullo autem satis ex vero est commemoratum. Et argumento sunt rei huic illustrium virorum Veronensium aliorumque, quos in militiam illam Sigismundus cooptaverat, marmora antiqua, in quibus sese Iustinianus, loc. comm. p. 720 sq. testatur oculis suis usurpasse Crucem cum Dracone, seu, prout ipse ait, “una Croce bislunga, da che si rileva, che all’Impresa del Dragone vinto ò debellato vi era annessa la Croce, gloriosa marca uniuersale degl’Ordini Equestri;“ et paucis interiectis, “li due Draconi, — con la Croce sopra il dorso,“ atque item “questa Insegna Equestre, — con la Croce sopra gl’homeri del Dragone.“ Id autem Crucis signum quum non esset conspicuum in aliis talibus monimentis, venit is quidem in opinionem hanc, ut initio insigne sodalitatis fuisse Draconem solum, Crucem vero superadditam deinceps, heresi duntaxat victa ac triumphata, statueret. „Caderebbe un solo dubbio, inquit, se nel principio della di lei origine fosse stata tale, ò pure senza la Croce. — Sopra questo — pare, che potesse restar luogo di supporre, che Sigismondo Augusto asceso all’Imperio havesse potuto riformarla in questa secunda figura, con l’occasione di havere debellate l’heresie.“ Quod quam vanum sit, ex Vuindeci narratione, quam paullo superius adtuli, facile est ad intelligendum. Quippe Draconis insigne Sigismundus bene multis, Crucem paucissimis, (Vuindecus numerat tantum viginti quatuor,) conferebat. Atque in his Veronenses illos fuisse, quorum in marmoribus Crux cum Dracone conspicienda, haud abnuerim.

 

Est autem in huius generis militiarum symbolis, institutarum inprimis ad sacra Christiana vel defendenda vel propaganda, signum Crucis magnopere frequentatum. Sed in his Draconicae, ut quidam vocat, Sodolitatis insignibus alia quaedam propria Crucis caussa est, quam species ipsa, haud absimilis Cruci geminatae in regiis Hungariae insignibus, non obscure prodit. Quum enim verosimile sit, in Hungaria illam esse instauratam a Sigismundo, sane ad hanc originem indicandam hoc tali signo Crucis videtur cohonestata. In quam sententiam video iam Iustinianum animum inclinasse.

 

At enim draconem victum et interemtum plerique haeresin, quam sacris Romanis putant addicti, fractam interpretantur oppressamque. Et quidem Michael, cuius ante memini, debellatae haereseos symbolum (un dragon muerto, simbolo de la Heregia degollada,) diserte nuncupat. Adsunt huic rei exempla eiuscemodi alia, velut insigne militiae S. Georgii: quae in tanta libelli huius festinatione nec licet, nec libet pluribus edifferere. Iam vero Sigismundum in conuentu Constantiensi existimant, Ioh. Husso atque Hieronymo Pragensi damnatis exustisque, adeo haeresin vel prostravisse, vel credidisse prostratam, ut in eius victoriae memoriam Sodalitatem Draconis institueret. Id quod oppido multis magnisque dubitationibus obnoxium, si qui rimentur penitius, animadvertent. Nam primum vetustioris indicia originis ante demonstravimus. Deinde non est credibile, Sigismundum sic triumphum egisse de Husso, quem servatum aut voluerat, aut velle simulaverat, nec nisi invitus supplicio dari permiserat. De quo locupletissimus testis est ipse in litteris, ad Bohemos scriptis, quarum exstat exemplum in Leibnitii Mantissa Cod. I. G. Dipl. p. 136. “Et Deus, inquit ille, novit, quod tanto dolore fuimus adtriti propter casum suum, quod etiam verbo exprimi non poterit. Sed etiam omnes Bohemi, qui tunc temporis nobis aderant, perpenderunt, quomodo nostram sollicitudinem pro ipso interposuimus; quod pluries furore permoti de Concilio exivimus. Immo verius ipsius parte de Constantia recessimus, quo usque nobis intimaverunt, dicentes: Si noluerimus, quod iustitia persequatur in Concilio, quid tunc in loco facere debeant? Sic cogitavimus, quod in hac parte iam nihil facere poteramus. Neque etiam licuit nobis ulterius pro hoc negotio loqui, quia exinde Concilium totaliter fuisset, dissolutum.“ Quem locum praetermissum ab iis, qui pro Sigismundo dixerunt, operae pretium duxi hic interserere. Porro, hac tum delecta sodalitate, quot et quantos inimicorum futuros fuisse clamores putandum est? quorum tamen nil tale, quod sciam, auditum. Certe rem haudquaquam siluisset, qui Sigismundi memoriam modis omnibus contaminare studuit, Ioh. de Monsterolio, Praepositus Insulanus, in Epist. Sel. n. LXXI. inter Martenii et Durandi Vet. Monimenta T. II. p. 1447. Quippe et “de salvi conductus ac fidei fractione adversus magistros, Ioh. Hus atque Hieronymum, libellos diffamatorios, factos ad suum (Sigismundi) dedecus imparabile,“ memorat, et inter alia plura, ipsam adeo “adsiduam Angliae Regis Ordinis, seu Torquis lationem“ carpit.

 

His itaque ac talibus recte perpensis, lubens sententiam sequar Iustiniani, qui draconis symbolo haeresin quidem, nec tamen solam, nec Hussiticam illam, designatam censet. Hoc enim eodem symbolo civilem tumultum, in Hungaria ortum adversus Sigismundum, occultius peti arbitratur. “Il dragone, inquit, figuratamente viene preso non solo per l’heresia, ma per qualcunque altro genere di ribellione, ò sollevazioni de’vasalli, ò  sudditi. A fronte di queste più volte Sigismundo restò obligato cimentarsi; e fin dal principio ch’egli strinse la destra della Consorte Regina Maria convenne lasciarla per impugnare la spada contra de’congiurati, e competitori. Non è dunque lontano dal verosimile, che col simbolo del difendere la Chiesa Cattolica, e debellare l’heresia, non havesse egli havuta intenzione di significare anco la difesa del proprio Regno, e la foggiogazione dei sollevati, ed ostinati di lui nemici.“ Turbas ipsas, praeter Vuindecum, l. c. p. 1085 sqq. inprimis Antonius Bonfinius Rer. Hung. Dec. III. Lib. II. diligenter commemorat.

 

Non est propositum mihi, iam et Militum Draconis in Annalium monimentis numerum exquirere: ne Magistrorum quidem Sodalitatis numerum, ab Iustiniano initum l. c. pag. 723 sq. curiosius persequi vacat. Etenim, crescente pagina, festinandum potius est ad id, cuius caussa totam hanc scriptiunculam, etiam distenti negotiis compluribus aliis, suscepimus.

 

Est haec rei nostrae scholasticae prisca felicitas, ut non modo publica Principum Optimorum munificentia sustineatur atque ornetur, sed etiam ut privatorum hominum egregia liberalitate, et in bonas litteras favore, egestati iuvenum, qui doctrinam aemulantur nostram, validissime subveniatur. In iis maximopere apud nos celebran­tur Daniel Aegidius Henrici, ICtus quondam Lipsicus, item Christophorum Seyfertus, sacrorum apud Gorlicenses olim antistes, nec non Georgius Ridelius, e dynastis Loevensteinii et Seyfersdorpi, genere, virtute, eruditione praestantissimi viri, et de studiis litterarum longe meritissimi. Horum igitur memoriam orationibus anniversariis recolent, qui eorumdem beneficiis liberaliter ornati sunt, Viri Iuvenes tres, industriae et doctrinae laude inprimis spectati,

 

CHRISTIANUS BENIAMIN CLARUS A. M.

 

Brettina Saxo,

 

IOH. THEOPHILUS DRESCHERUS

 

Vratisl. Silesius,

 

CHRISTIANUS PUDOR

 

Crosnens. Silesius.

 

Cui rei dictus est dies XIII Octobris. Ad hos igitur non indisertos oratores benevole audiendos, ut lllustrissimi Comites, Utriusque Reipublicae Proceres, Academiae Generosissimi ac Nobilissimi Cives, hora matutina IX frequentes conveniant, cum illorum, tum nostro nomine, officiose ac decenter rogamus. P. P. Domin. XVI post Fest. Trinit. A. R. S. MDCCLXIV

 

[1] Anm.d.Übers.: Viele Ritterorden werden auch als sodalitas oder societas (Gesellschaft) bezeichnet, so etwa die 1409 in Ödenburg gegründete österreichische Gesellschaft vom Drachen. Vgl. hingegen Hye, Testimonios: >>Die österreichischen Quellen unterscheiden klar zwischen militärischen Orden (ordines) und Gesellschaften (societates), wobei letztere eine eher lockere Personengruppe bezeichnen, welche die jeweiligen Auszeichnungen (distinciones), Vorrechte (encomiendas) oder Wappensprüche (divisas) führte, während erstere authentische Gemeinschaften darstellten, die aufgrund ihrer Statuten in mehr oder weniger regelmäßigen Kapiteln zusammentraten. Bei den Gesellschaften hingegen fehlte jene Gemeinschaftlichkeit (vita communis), welche als typisch für die militärischen Orden anzusehen ist.<<