Gründungsurkunde des Drachenordens - älteste Handschrift

Quelle:

Handschrift des Herolds Heinrich von Heessel in Antwerpen (Mitte 15. Jh.)

Stadtbibliothek Antwerpen
http://anet.ua.ac.be/desktop/sba/static/ebooks/EHC_B89420_kl.pdf

Zur Bewertung der Quelle:
http://archiv.twoday.net/stories/59206605/

Die 185 Blätter umfassende Handschrift aus der Mitte des 15. Jahrhunderts (nicht vor 1456 beendet) wurde angelegt vom Wappenkönig der Ruwieren Heinrich von Heessel (gestorben 1470). Sie ist für die spätmittelalterliche Heroldskultur von unschätzbarer Bedeutung und sollte künftig mehr Beachtung finden.

++

Durch diese Quelle, die anlässlich der großen Sigismundus-Ausstellung im Jahr 2006 offenbar noch nicht bekannt war, wird folgende Aussage obsolet:

>>Few historical artifacts of the Order now remain. A copy, dating to 1707, of the statutes of 1408 is the oldest known literary artifact of the society. Today, known materials are archived within the University of Budapest.<<

http://en.wikipedia.org/wiki/Order_of_the_Dragon

++

Vorblatt der Gründungsurkunde mit dem Abzeichen des Drachenordens

[Links:] Kaiser Sigmund
[Rechts:] O quam misericors est Deus, justus et patiens

Text der Gründungsurkunde (Transkript: linguasoft)

Instituta diuise(?) diui(?) .. Regis Hungariae

Sigismundus Dei gratia Hungariae, Dalmatiae,
Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallitiae, Lodo-
meriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Marchio
Brandenburgensis, Sacri Romani Imperii
Archicamerarius, necnon Bohemiae et
Lucenburgensis heres etc. Ac Barbara, eadem
gratia, praedictorum Regnorum Regina, ipsius
dicti Sigismundi Regis Conthoralis,
Vniuersis Christi fidelibus, praesentibus pariter et
futuris, praesentium notitiam habituris, salutem
in salutis largitore etc. In t[h]rono regine maie-
statis ipso dispensante collocati, qui pro
redemptione nostri generis, a supernis coelorum
habitaculis in has exilii mundani passibiles
habitationes descendens, christianae religionis
normam suo praeciosissimo effuso sanguine et
multorum sanctorum suorum martyrio dedi-
cauit, eiusdem nomine firmamentum factus
et exemplum operum suorum in perpetuam

obscruantiam demandando. Cupientes re-
giminis ab Alto commissi nobis curam
iuxta ipsius nutum felicius, vti eo permittente
possumus, ad salutis fructum gubernare. 
Illud inter alia semper praestantius aduertimus,
quo sicut bonam famam nostram, et sub nostrarum
maiestatis nominibus militantium in saecula-
ribus negotiis augmentamus, eo vberius
et perfectius ad aeterni regni praeparandas vias
non solum factis, verum etiam signis palpabilibus,
ab aeterni regni Gubernatoris exemplis ortura
ducentibus, nostra et nostrorum corda suscitemus
in laudem, gloriam et Magnificentiam Nominis Saluatoris, et redemptoris nostri Jesu Christi, filii Dei viui, qui post assumptionem fragilis humanae corporalitatis, pro nostris reparandis incommodis,
viuificae Crucis vexillum sua gloriosissima
passione sanctificauit, eiusdem quoque crucis,
quam idem Dominus noster Jesus Christus ad infernalis

claustri desolationem, post resurrectionem
suam ferens, antiqui hostis illius draconis
tortuosi, inferorum malorum Patris, caput ipsius
crucis misterio deflexit. In cuius salutiferae
crucis auxilio gloriosissimus dei thyro beatus
Georgius martyr draconem contra se
venientem agressus se deo commendans,
lancea vibrata vulneratum in terram proiecit
et postrauit. Et sanctissima virgo et mar-
tyr Margaretha, pro nomine Christi, hostibus
ipsius Jesu Christi tradentibus ore draconis
absorpta sub inuocatione et speramento
admirandae crucis, dracone diuisso, per
media exiuit illaesa. Vna cum praelatis, ba-
ronibus et proceribus regni nostri, quibus
participandum in hac parte ducimus ob
signum et effigiem pure nostrae versationis et
intentionem, in elisionem perniciosorum ipsius
fidei hostis et antiqui draconis sequacium et

militum paganorum vtputa et schismati-
corum aliarumque nationum orthodoxae fidei
ac crucis Christi ac regnorum nostrorum aemulorum,
ipsius quoque sanctae et salutiferae fidei religionis,
sub vexillo crucis Christi triumphantis, toto nisu
seruationem augmentum et defensionem,
Signum seu effigiem draconis incurruati
per modum circuli, cauda sua collum circumgirantis
diuissi, per medium dorsi ad longitudinem
a summitate capitis et nasi vsque ad extremum
caudae, effluente sanguine in interiori rima
scissurae alba, et sanguine intacta, per longitudinem
rubeam crucem, sicuti et quemadmodum sub ipsius
gloriosi martyris Georgii vexillo militantes,
crucem rubeam in albo campo ferre solent
gestantes et habentes, per nos ac fideles regni
nostri Barones et proceres apparentem, et publice
portandam et ferendam ellegimus, acceptamus,
et per modum societatis, ac conformis decoramenti 

duximus induendum. Verum, quia subscripti
fideles maiestatum nostrarum et Regni nostri Baro-
nes et proceres, a primaeuo felicis nostrae corona-
tionis tempore, quorum praesidiis, industriis,
et consilii maturitate, virtuosisque actibus
et complacentiis regnum nostrum gubernamus,
non solum affectionem sinceram et fidelitatem
ad nos continuando solitam, verum etiam tam in
nostris releuandis oppressionibus, seu sufferendis
incommoditatibus, quam in nostris vtilitalibus am-
pliandis, eorum fidelitatis debitum exoluentes,
maiora solitae deuotionis proculdubio mani-
festa nobis exhibuerunt argumenta, nostris bene-
placitis, votis, et vestigiis, iugiter inh[a]erentes,
et nostris [a]emulis tam intra, quam etiam extra
regna nostra sedule repugnantes, pr[a]egratum
itaque et acceptabile obsequium et fidelitatis sinceram
deuotionem et fidelium seruitiorum virtuosa
et perspicua merita, in omnibus nostris et regni

nostri creberrimis, asperis, et prosperis expedi-
tionibus, et successibus sic et adeo prouisio-
nis consilio nobis astiterunt, quod nobis frequenter
in multa necessitate positis, diuina fauente cle-
mentia, et periculis extitit obuiatum, et nobis
fauor accreuit, et multa prouenerunt;
et nunquam deuotio ipsorum, quam ad nos gestarunt,
alicuius diminutionis sensit detrimenta, sed
assidue a bono in melius suscepit incrementa. 
Et noster regius auimus in eorum strenuis actibus
et virtutum eminentia amoenam quietem et
pacis pulchritudinem est consecutus. Denique
de virtute in virtutem se transferentes, sacro
regio dyademati et regnis nostris antefatis,
variis hostium insultibus lacessitis, vberrima
commoda, et laude digna fidelia seruitia,
sine temporis interuallo, non sine personarum,
proximorum, bonorum et complicum ipsorum
morte, interitu, et periculis studuerunt

et adhuc anhelant impendere in futurum.
Quibus omnibus in arcano nostrae regiae clari-
tatis conspicua animaduertentia pensatis, con-
tinuatis ad nos <?>imo auctis indefesse sinceris
eorum affectibus, in votis habemus, votiueque
desideramus, eos prouehere ad sublimiora, ac
maiori honore et reuerentia praeuenire, vt
quo altioris gradus statum ascendent et
fructificent vberius, eo maiora apud nos
praemia comparent, eoque pateat latius ipsorum
claritas meritorum.
Infras[crip]tos fideles regni nostri Barones et praefatam 
nostram societatem, ad ferendam ipsam formam 
seu signum draconis, animo deliberato, duximus 
recipiendos, <?>imo recipimus per prae[se?]ntes
promittentes et et expresse spondentes, bona 
fide nostra, praefatis nostris fidelibus Baronibus 
et eorum cuilibet, in huiusmodi societatem recep-
tis, honorem, reuerentiam, licitos exhibere,

eosque et quemlibet eorum ad sublimiora
prouehere, pure et iuste, prout decebit, absque
fraude, viduas et orphanos eorumdem et
cuiuslibet, qui ab hac luce, volente Deo de-
cederet; in possessionariis et aliis ipsorum
iuribus et causis quibuslibet, ac si proprie nostri
orphani et viduae censerentur, a cunctis im-
petitoribus seu molestare volentibus pos-
se<?>tenus protegere et defensare, ipsorumque
et cuiuslibet eorum releuare, et a vere-
cundia, dampno, nocumento, grauaminibus
et aliis quibuslibet eis imminentibus periculis,
secundum possibilitatis nostrae exigentiam, cordialiter
praecustodire, ita tamen, quod ea secundum Deum cum honore facere nos conueniat et expediat. Volumus
etiam, vt vbi contra aliquem ipsorum fidelium nostrorum
baronum vel communitatis in ipsam societatem
receptorum qualicunque ingenio directe vel
indirecte nostram maiestatem indignari
contigerit; tunc non cum vehementia vel furia

contra talem procedere queamus, sed dictis
fidelibus Baronibus nostris, societatis praemissae
<?>iure, [p]raedicere teneamur; et ipsi Barones nostri
societatis praetactae, ex parte talis, contra quem
nostram maiestatem indignari contigerit, ple-
nam iustitiam nostrae maiestati administrare te-
neantur. Nosque ea, quae in talibus ipsi Barones
dictauerint, grata habebimus et accepta. Et
nos, praefata Barbara Regina similiter per praesentes
bona fide nostra promittimus, et assumimus omnia
et singula praemissa, per dictum Regem Sigismundum
dominum et maritum nostrum carissimum promissa et assumpta, temporibus semper successiuis,
pura mente, inuiolabiliter obseruare in omnibus
secundum consilium et directionem ipsorum fidelium
[Baronum?] procedendo.
Nos vero [Despoth?], Hermannus Cile Zagoriae Comes,
ac Comes Fridericus filius eiusdem, Nicolaus

dei gratia [recte: de Gara] Regni Hungariae Palatinus,
Stiborius de Stiboricz alias Vaiuoda
Transyluanus, Joannes filius Henrici
de Thamassy, et Jacobus Laczk de Zantho,
Vayuoda Transsiluanus, Johannes de
Maroth, Pipo de Ozora Zewreniensis, Banj;
Nicolaus de Zoch Magister Tauernicorum
regalium, Comes Karolus de Corbauia,
supremus Thesaurarius regius, Symon
frater Koniebani de Zechen Janitorum,
Comes Johannes de Corbauia dapiferorum,
Johannes filius, Georgii de Alsan pincernarum,
Petrus Zech de Leua Agazonum Regalium
magistri, Nicolaus de Chaak, alias Vayuoda
Transsiluanus, Paulus Bissenus, alter
Paulus de Petth, pridem Regnorum Dalmatiae,
Croatiae ac totius Sclauoniae predictorum<?>
Banj, Michael filius Salamonis de Na-
dasd, Comes Siculorum regalium, Petrus

de Perin, alias Siculorum nunc vero Maramorossiensis
Comes, Emericus de eadem Perin Secretarius
Cancellarius regius et Joannes frater(!) domini
Nicolai de Gara palatini, praescriptorum regnorum
Barones; ad praemissam societatem electi. Sane con-
siderantes, qualibus, quantisue beneuolentiis, ho-
noribus, reuerentiis, et fauoribus, praefati dominus
Rex Sigismundus et Barbara Regina domina
nostra, conthoralis sua, erga nos corporaliter afficiuntur.
Pensantes etiam, quod ipse dom. nr. Rex nostra fidelia
seruitia, nostrorumque fratrum, proximorum, amicorum,
et complicum mortem et sanguinum effu-
sionem in armario sui cordis recondita ha-
bens, nos et nostrum quemlibet antidoto regio re-
munerauit, et adhuc secundum exigentiam nostrorum
seruitiorum, prout decebit, ab sublimiora prouehere,
nostrisque necessitatibus obuiare, nostros etiam orpha-
nos et viduas eodem modo ac si proprie sui
essent, a cunctis impetitoribus protegere,

nostrasque et nostrorum quorumlibet oppressiones releuare,
ac a verecundia, dampno, nocumento, grauaminibus
et quibuslibet imminentibus periculis praecustodire an-
helat; pura fide nostra, parilique voluntate, modo
simili promittimus, et absque fraude et dolo assumimus, praefatis domino nostro regi et domine nostrae reginae
consorti suae ac prolibus eorumdem sexus vtriusque
veram obedientiam, fidelitatisque constantiam, con-
seruare, fidelia etiam seruitia exhibere et in
eorum cunctatibus<?> et bonis protegere. Ac ipsam
dominam nostram reginam, si cum prolibus aut absque
prolibus, a praefato domino nostro Rege remanere
contigerit, in omnibus suis dotibus et aliis
bonis suis manutenere et defensare, pure et fideliter posse nostro. Insuper adhuius nostrae societatis
augmentationem et honorem, ac status durationem,
et conseruationem semper toto nisi bona fide pro-
mittimus intendere et versari; q[uod] si <?> domino nostro Regi et Reginae seu eorum prolibus

verecundiam, damnum, nocumentum vel periculum
aliquod vndecunque vel a quibuscunque euenire
posse agnouerimus. Ea eidem domino nostro Regi
vel dominae nostrae Reginae seu eorum prolibus pure
et fideliter redicere. In hisque sanum et fidele
consilium eis praebere, et ab omnibus eis contrarie
immine<?> volentibus, humanitate industria
viribus et toto posse nostris personis non parcendo
ac fortune casibus nos exponere, non expaucs-
cendo. Eosdem dominum nostrum Regem, vel dominam
nostram Reginam, eorumque proles fideliter protegere
curabimus et defensare. Consiliaque et secreta
in secreto tenere et habere nemini reuelando.
Etiam nos Barones totaque communitas societatis
praemissae, vniuersi vniuersaliter ac singuli singu-
lariter, bona fide nostra assumimus, vt nobis ipsis
mutua vicissitudine veram et puram fraternitatem
obseruabimus, prout et inquantum secundum Deum
cum honore licite facere poterimus. Vbi autem casu
accedente aliquem ex nobis in dictam societatem

electis, aduersus alterum ex nobis aliquam
materiam controuersionis suscitari contigerit,
tunc huiusmodi controuersionis materiam dicto
domino nostro Regi, caeterisque Baronibus societatis, praemisse significare teneamur; ex eo, quod per ipsum
dominum nostrum regem Sigismundum, et Barones
ipsius societatis vnanimiter deliberetur, quid
in talibus fieri expediat, et quidquid deliberatum
fuerit, firmiter obseruetur. Vbi vero aliquem ex nobis
de societate aduersus alium extra societatem
existentem casualiter, guerram, seu rixam subire
contigerit; ex tunc etiam in talibus, per praefatum
dominum nostrum Regem et nos communiter deli-beretur, quid iuuaminis, consilii et fauoris aut auxilii
tali socio rixam habenti praebeatur. Et quod quilibet
socius noster rixam habens ea quae sibi per praefatum
dominum nostrum Regem et nos commissa fuerint,
facere et obseruare teneatur.
Nos iterum Sigismundus Rex et Barbara

Regina, praetactique Barones ac tota communitas
societatis praemissae, vnanimi voluntate sub
bona fide assumimus, vt vniuersos ditioni<?> sacrae
Coronae Regni Hungariae subiectos, cuiuscunque
status, gradus et praeeminentiae existant
in antiquis, bonis veris iustis et legitimisque
consuetudinibus indempnes conseruabimus.
Si vero aliquas veras, legitimas, bonas,
iustas nouitates pro communi bono, co-
modo vtilitate, augmento et honore status
praescriptorum Regnorum excogitare poterimus;
circa id vnanimiter semper cum bona dilectione
et affectione intendere debeamus. Assummentes
nos praefatus Rex Sigismundus omnibus huius nostrae societatis Baronibus id volentibus quod nunquam
aliquod consilium seu negotium huiusmodi nostram societatem concernens cum paucioribus personis,
quam cum quatuor(!) adminus eorumdem Baronum ipsius societatis discutiemus, et finiemus.

Nosque praefati Sigismundus Rex et Barbara Re-
gina, quia huiusmodi societatem ad gloriam et
exaltationem nominis Christi Jesu, vt praemittitur,
animo deliberato, instituimus, vt ex eo regnis
nostris antefatis salubris vnio, commoda et
tranquillitas status proueniant, et in eisdem
habeantur. Et specialiter quod ipsa regna nostra
a paganis defensare et melius tueri possimus, promittimus et spondemus bona fide nostra, vt
quidquid pro tuitione dictorum Regnorum nostrorum,
contra paganos, fieri posse excogitare
poterimus, contra ipsos laborare et excogi-
tare volumus toto nisu. Et nos praetacti Barones,
totaque communitas praenarratae societatis promittimus
bona fide nostra, tam contra huiusmodi paganos, quam etiam alias quascunque nationes, his regnis nocere
volentes, pro tuitione eorumdem semper consilio,
humanitate, et fatigiis propriarum personarum nostrarum, iuuanne<?> tamen et subsidio praefati<?>
domini nostri Regis

vel dominae nostrae Reginae, aut prolium seu successorum eorumdem mediantibus, cum eodem domino nostro Rege, prolibus[ue] seu successoribus eiusdem, et hoc regno nostro<?> Hungariae, sine recusa velle laborare. Ita tamen quod locis, ad quem quisquam socieatis praemissae, per regiam maiestatem pro tuitione praemissorum regnorum deputabitur. Et iuuamina ac subsidia ipsi deputando, ab tuitionem regnorum assignanda et praebenda, secundum consilium, dispositionem et moderationem praemissorum Baronum et communitatis societatis praedictae deputentur et praebeantur. Nos iterum praetitulatus Rex Sigismundus et Barbara Regina, Baronesque huiusmodi societatis volumus et quousque virtuosos, et bonae humanitatis viros in huiusmodi societatem habere voluerimus, semper tales et bonae humanitatis viros in huiusmodi societatem recipiendi et aggregandi plenam, liberam et omnimodam habeamus facultatem. Vbi autem aliquem in huiusmodi societatem modo praemisso

receperimus, tunc volumus talem ad licita
consilia posse intrare eumque iu singulis praenarratis
conseruare, tueri, et defensare. Sed quod idem in
huiusmodi societatem recipiendus super eo iuramentum
praestare teneatur, quod omnia et singula praemissa plene et irreuocabiliter obseruabit. Et quod in super, si super aliquibus factis, per nos Barones praemissae 
societatis quicquam deliberatum vel conclusum fuerit,
ipse recipiendus id similiter facere et obseruare,
et ipsis conclusis obedire teneatur. Si enim elapso
anno huius institutionis aliquem Baronum praenarratae
societatis intuitu diuino ab hoc saeculo decedere
contigerit, tunc vnum alium a praemissa societate
in ipsa societate vltra anniuersarium stetisse
dinoscentur<?>, in Baronem eligere, et sibi de aliqua Baronia prouidere teneamur. Si quem autem dictorum
Baronum praemissae societatis mori contigerit, tunc
singuli aliorum Baronum <Einfügung in roter Schrift, unleserlich> et communitatis huius societatis, si tamen fieri poterit, ad exequias seu sepulturam

talis defuncti personaliter transeant . Si vero non irent
vel aliquibus praepediti ad id ire non possent, tunc
quilibet talium ob remedium animae defuncti,
triginta missas celebrari faciat, quanto citius poterit,
pro comparatione, cuiuslibet missae quatuor denarios
maioris monetae soluturus, et quod quilibet societatis
praemissae in signum mortis talis socii vestem lugubrem vno die ferat, quam elapso die pauperi Christi largiatur.
Volumus etiam quod singulis feriis sextis quilibet praescriptae societatis vestem nigram ferre teneatur.
Si quis autem hanc facere neglexerit, tunc quinque
missas in laudem quinque vulnerum Christi faciat
celebrari, similiter quatuor denarios pro qualibet
missa persoluendo. Si vero aliqui praefatae societatis supra descriptam draconis effigiem, seu signum
in aliquo die per obliuionem ferre neglexerit,
similiter quinque missas celebrari facere teneatur,
pro cuiuslibet missae comparatione silem<?> quatuor

denarios soluturus. Vbi autem infirmitate vel
timore aliqua vel captiuitate praeueniente prae-
missum societatis signum quisquam sociorum ferre
nequiuerit, nullo ex hoc grauaminis onere
afficiatur. Casu vero quocunque aliquem sociorum
signum huiusmodi contigerit deperdere et amittere;
ex tunc tamdiu donec huiusmodi signum reparari 
facere poterit, pro non portatione eiusdem gra-
uamen non incurrat aliquale.
Nos insuper antelati Rex Sigismundus et
Barbara Regina, Baronesque ac tota communi-
tas societatis praefatae bona fide promittimus
omnimodo via et forma, si et in quantum licite po-
terimus ad hoc cogitare, quod etiam alii futuri
Reges Hungariae signum dictae societatis
tempore coronationis eorum cum regali dyademate
suscipient et acceptent. Et quod ipsi reges tempore
adeptionis coronae et depositione iuramenti
de obseruandis statutis et consuetudinibus

Regni fieri debendi, hanc societatem in omnibus
suis clausulis et articulis obseruare et firmare iu-
rent et promittant bona fide. Et nos praefati Rex
Sigismundus et Barbara Regina Baronesque
Regni ac tota communitas societatis praenarratae
omnia et singula praemissa promittimus et assu-
mimus bona fide nostra tacto viuificae crucis
ligno, pure et absque fraude et dolo, inuiolabiliter
obseruare, praesentium literurum patrocinio mediante.
In cuius rei testimonium et robur perhempnale
praesens priuilegium Nos Sigismundus Rex
et Barbara Regina praefati, nostris et dictorum
Baronum huius nostrae societatis sigillis authenticis
pendentibus de certa nostra fecimus communa.
Datum per manus Reue[ren]di in Chr[ist]o P[atri]s
Eberhardi, Ep[iscop]i Varadiensis, Aulae nostrae summi
Cancellarii, dilecti nobis et fidelis. Anno Domini millesimo quadringentesimo octauo, pridie Idus decembris, Regni autem nostri anno vigesimo.